monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 36
Nam eum mittendum decretum non fuerat nisi praemissis omnibus his, ut omnis iustitia in illo probaretur, et ut omnis iniustitia ab illo scandalizaretur. Quod si Filius meus prius venisset, hoc quasi insipienter factum fuisset, velut homo ille imprudenter agit qui fruges suas antequam maturescant colligere vult, vel si incarnatio eius in ipsum finem mundi dilata esset: tunc raptim veniret quasi auceps ille qui aves fraudulenter capit, illis nescientibus quomodo rete eius intraverint. Sed Filius meus venit in tempore illo velut cum iam dies post nonam ad vesperas tendit, scilicet cum iam maxima virtute diei abscedente, frigus adesse incipit: ita post quinque numeros mundi Filius meus mundo adfuit cum mundus iam ad occasum currit. Quid tunc? Ipse enim veniens medullam legis aperuit ubi aquam legis in vinum Evangelii convertit, ubi et maxima fluenta virtutum emanare fecit, quod tam tempestive veniens complevit; ut ecclesiasticae virtutes quas Spiritus sanctus incendit firmis radicibus in hominibus confortarentur, et ut virginitas quam in se ipso attulit, in dignissima germina florum pullularet et dilataretur.